Rozmiar: 15909 bajtów

- 311 -

1380. April 20 Breslau im Vincenz-Kloster.

Marcus, Abt des Vincenz-Klosters zu Breslau, verkauft den dem Kloster zustehenden Neunten des Marktzolles für 10 Mark an die Stadt Liegnitz.

Nos Marcus dei gracia abbas monasterii sancti Vincencii prope Wratislauiam ordinis Premonstratensis tenore presencium vniuersis volumus esse notum, quod deliberacione seniorum fratrum nostrorum prehabita diligenti, nonam videlicet septimanam thelonii monasterium nostrum contingentis in Legnicz pro annua pensione exposuimus, providis ac honestis viris dominis consulibus in Legnicz ad decem annos continuos dumtaxat percipiendum singulis annis pro decem marcis grossorum Pragensium numeri Wratislauiensis ac consueti super festo sancti Michaelis archangeli a data presencium proxime incipiendo quinque marcas et in festo beate Walpurgis virginis proximo sequenti quinque marcas et sic deinceps singulis annis decem predictis dumtaxat percipiendo integraliter et ex toto, si et in quantum iam dictum thelonium apud dominos consules in Legnicz predictos permanserit, si autem dominus dux Legnicensis se de predicto theloneo intromiserit, extunc de precepto theloneo per eosdem memoratos dominos consules secundum ratam septimanarum nobis satisfacere debent et non ultra, et nos de nona nostra septimana thelonij temptabimus sicud prius est conswetum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum in monasterio nostro superius posito vicesima die mensis Aprilis. Anno domini M°CCC° octuagesimo. Presentibus nostris fratribus Johanne Cruczeburg priore, Michaele subpriore, Ywano preposito, Bartholomeo Czadilmait, custode, Leonardo, infirmario, Nicolao Stabilwicz, Nicolao de Gan granario et alijs raultis fidedignis.

Bitschens Privilegb. f CLXXXVI b.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów